- CLEMENS I Romanorum III
- CLEMENS I. Romanorum III.Episcopus, auditor Divi Petri, ut quidam volunt. D. Dionysium Areopagitam misisse Parisios, dicitur Niceph. l. 2. successit Anacleto, A. C. 91. quô tempore Domitianus 2. persecutionem excitavit. Constituit, ne Sacerdotes religionis praetextu uxores dimitterent, neve Clerict saecularibus curis impedirentur. Sub Traiano tertiam persecutionem movente, in Chersonesum Tauricam deportatus, et alligatâ ad collum anchorâ mari metsus est, A. C. 100. Polyd. l. 5. c. 3. Platina. Exstat eius ad Corinthios Epistola prima, quam omnes fere pro genuius agnoscunt. Edidit eam Doctiss. Vir Patricius Iunius Oxon. A. C. 1633. Anglice reddidit, notisque non ineruditis illustravit Gul. Burton. Londini A. C. 1647. Nic. Lloydius. Addo quod Compresbyterum cum cum Lino et Cleto fuisse, Viri eruditi docent: nonnullis eundem eum cum illo, cuius mentionem facit Apostolus, ad Philipp. c. 4. v. 3. censentibus. Inter scripta, quae ei tribuuntur, Constitutiones sunt Apostolicae seu Praeceptiones 8. libris comprehensae; Item Canones Apostolorum: quos νοθείας ex Pontisiciis et Protestantibus Viros complures eruditos merito damnare, docet multis Gerb. von Mastricht, Hist. Iuris Eccl. num. 107 et seqq. Ei successit Cletus, secundum alios, qui Lini illum successorem faciunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.